Epistola II ad Corinthos*

Caput 11: Versus 1

Utinam sustineretis,etc. Quasi: Glorior de regimine (quod videtur insipientia). sedutinam sustineretis,etc. Insipientiam dicit gloriationem secundum carnem, ne in eo illis videatur inferior quam ipse quidem non curat, sed prodest Corinthiis de ea agere.Insipientiae.Quia dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui.Supportate.Quasi dicat: Et si gravem, vos tamen patienter ferte.
(* Traductions européennes)